

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 23: Versus 1
Igitur David,etc. Post completionem Veteris Testamenti, successit incarnatio Salvatoris, cujus regni non erit finis, unde:Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum[Gal. 4.].Numeratique.Qui ministerio Domini funguntur, fidem sanctae Trinitatis, et mandatorum impletionem servare debent. Unde:Inventa sunt triginta octo millia virorum.Quisquis enim sana fide et recto opere usque ad finem Deo servit, et ad resurrectionis gratiam, et beatitudinem aeternam quae in octonario signantur, perveniet.Viginti quatuor.Quia veri ministri lucis debent instare, et a via justitiae non declinare. Nam viginti quatuor horis totus per circulum orbis illustratur, et tenebrarum umbra pellitur. Unde septuaginta duo discipuli ad praedicandum missi, quia fides sanctae Trinitatis cum operibus lucis ad justitiam sufficit: ter enim viceni et quater terni septuaginta duo fiunt, quo numero linguarum diversitas, et librorum utriusque Testamenti series comprehenditur.Praepositorum.Quia nemo hujus ordinis dignitatem appetere debet, nisi qui perfectioni et doctrinae studet. Senario enim numero mundus factus est, et homo sexto die creatus, quo et redemptus est.[RAB.]Quia lex et prophetae, etc., usque ad et patienter toleret omnia, amarus et iratus peccatis suis.